PETINESCA seu PETINISCA

PETINESCA seu PETINISCA
PETINESCA, seu PETINISCA
est Biel, seu Bienne, oppid. olim Sequanorum, nunc Helvetiorum, ad lacum Biellensem, 6. milliar. German. a Friburgo in Boream, Basileam versus, 4. a Soloduro in Occidentem Novocastrum versus. Baudrand. ex Cluverio. Guillimanno est oppidul.
Buren, in ditione Bernensium, ad Arolam situm. Gaudardo Petinesca, vel potius Pedinesca eo loci fuit, ubi hodie est viculus Tribey, mediô scil. Aventicô Salodurum usque itinere, non procul a Nidovio, inter Arolam, et fluv. Telam; pagosque Iens et Schwaanden, quousque olim per mediam paludem, antiqua illa Romanorum via, (quae hodieque aliquibus in locis integra apparet, vulgo der Heyden Weg, der Romer Weg, das hobe Gestrass,) in linea recta pertingebat. Quod probat ex nomine Tribey, quasi Tripes, ex ruderibus aedificiorum, ruinis veteris cuiusdam arcis, variis numismatis ibi repertis, loci com moditate, fossa ex vicina Arula omnis generis mercibus advehendis opportunâ, etc. Vide Iohan. Baptist. Plantinum Helv. Nov. Antiq.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”